CAELIUS Calcagninus

CAELIUS Calcagninus
CAELIUS Calcagninus
auctor insignis Iralus, sed felium non minori, quam Lipsius canum, amore insaniens, vide hunc Epistolic. Quaest. l. 3. Ep. 5. Ferrarae natus, patre non incelebri, sed matre omnbus ignotâ, Canonicatu a Duce ferrariense auctus, versu magis quam prosâ excelluit. Ciceronis Officia carpere aggressus, a Maioragio editô scriptô, tam acri, ut nisi morte praeventus eslet, indignatione moriturus fuisle crederetur, confutatus est. Coeterum totus in studiis in Bibliotheca sua velut sepultus omne tempus degit unde portae Conventus Iacobinorum, quibus illam legaverat, haec inscirpta hodieque visuntur, Index tumuli Caelii Calcagnin, qui ibidem sepeliri voluit, ubi semper vixit. Edidit complura, quorum catalogum habes in Elogus Anton. Teissierii Part. 1. ubi de M. Anton. Maioragio. In Bibliotheca eius haec adscripta leguntur. Cum Caelius Calcagninus nihil magis optaverit, quamde omnibus pro fortunae captus optime mereri, decedens Bibliothecam, in qua maximam aetatis partem egit, in suorum civium gratiam publicavit, et in ea se condi mandavit. Tu, quisquis es, rogo, ut hominis B. M. manibus Deum propitium preceris. Ex diuturno studio inprimis hoc didicit, mortalia contemnere et ignorantiam suam non ignorare. Vide Paul. Iovium Elogiis, Galois des Biblioth. Nath. Chytraeum in Var. Europae itin. delittis etc. Amicus fuit inter coeteros Lil. Gregor. Giraldi, de quo vide suô locô.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • CALCAGNINUS Caelius — Ferrariensis, eruditione inclitus, vide supra Caelius …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Celio Calcagnini — (Caelius Calcagninus) (1479 1541) was an Italian humanist from Ferrara. His learning as displayed in his collected works is very broad. [http://www.orteliusmaps.com/ortbib/Ortbibsourcesc.htm] He had a wide experience: as soldier, academic,… …   Wikipedia

  • MEMORIAE Ars — Μνημονευτικὴ Graecis dicta, Locorum imaginumque doctrina Vossio, inventa a Simenide Melico, consummata est a Metrodoro Scepsio, Plin. l. 7. c. 24. vide supra Charmadas, ut et voce Metrodorus; recentiori aevô instaurata a Raymundo Lullo, cuius… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”